Found 2318 Results for: Eli
sed non omnes obœdierunt evangelio Esajas enim dicit Domine quis credidit auditui nostro (Epistula ad Romanos 10, 16)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)
non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)
Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam (Epistula ad Romanos 11, 3)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)
dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur (Epistula ad Romanos 11, 11)
quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi et deminutio eorum divitiæ gentium quanto magis plenitudo eorum (Epistula ad Romanos 11, 12)
quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami (Epistula ad Romanos 11, 16)
secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres (Epistula ad Romanos 11, 28)
ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 15, 16)
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)