Found 2318 Results for: Eli
et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Actus Apostolorum 5, 41)
omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Jesum (Actus Apostolorum 5, 42)
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis (Actus Apostolorum 6, 2)
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli (Actus Apostolorum 6, 15)
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et judicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo (Actus Apostolorum 7, 35)
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum (Actus Apostolorum 8, 4)
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres (Actus Apostolorum 8, 12)
et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant (Actus Apostolorum 8, 25)
aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Jesum (Actus Apostolorum 8, 35)
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Cæsaream (Actus Apostolorum 8, 40)
vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)
religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper (Actus Apostolorum 10, 2)