Found 2318 Results for: Eli
melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios (Liber Ecclesiasticus 16, 4)
convertere ad Deum et relinque peccata tua (Liber Ecclesiasticus 17, 21)
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus (Liber Ecclesiasticus 18, 16)
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia (Liber Ecclesiasticus 18, 27)
qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare (Liber Ecclesiasticus 19, 8)
quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam (Liber Ecclesiasticus 20, 33)
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia (Liber Ecclesiasticus 21, 27)