Mosaico decorativo

Found 2318 Results for: Eli

  • multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere (Liber Ecclesiastes 5, 4)

  • non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus (Liber Ecclesiastes 5, 19)

  • si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et præsumptio spiritus (Liber Ecclesiastes 6, 9)

  • melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi (Liber Ecclesiastes 7, 6)

  • melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)

  • nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba ejus non sunt audita (Liber Ecclesiastes 9, 16)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina