Found 2318 Results for: Eli
et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo præsidio (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem milia viros (Liber II Maccabaeorum 12, 19)
cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Judæis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint (Liber II Maccabaeorum 12, 30)
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi (Liber II Maccabaeorum 14, 42)
at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum (Liber II Maccabaeorum 15, 3)
et siquidem bene et ut historiæ conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas (Liber Proverbiorum 2, 13)