Mosaico decorativo

Found 4195 Results for: Ejus

  • conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos ejus transire ad se (Liber II Samuelis 24, 20)

  • quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur (Liber I Regum 1, 52)

  • et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris (Liber I Regum 2, 3)

  • tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)

  • facies ergo juxta sapientiam tuam et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos (Liber I Regum 2, 6)

  • tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quæ facias ei deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum (Liber I Regum 2, 9)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum ejus nimis (Liber I Regum 2, 12)

  • venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)

  • et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda (Liber I Regum 2, 32)

  • et revertetur sanguis illorum in caput Joab et in caput seminis ejus in sempiternum David autem et semini ejus et domui et throno illius sit pax usque in æternum a Domino (Liber I Regum 2, 33)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina