Found 4195 Results for: Ejus
et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii ejus quæ et scissa est (Liber I Samuelis 15, 27)
dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem (Liber I Samuelis 16, 1)
et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios ejus et vocavit eos ad sacrificium (Liber I Samuelis 16, 5)
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus (Liber I Samuelis 16, 6)
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16, 7)
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)
et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)
et cassis ærea super caput ejus et lorica hamata induebatur porro pondus loricæ ejus quinque milia siclorum æris (Liber I Samuelis 17, 5)
et ocreas æreas habebat in cruribus et clypeus æreus tegebat umeros ejus (Liber I Samuelis 17, 6)
hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastæ ejus sescentos siclos habebat ferri et armiger ejus antecedebat eum (Liber I Samuelis 17, 7)
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde (Liber I Samuelis 17, 24)