Found 4195 Results for: Ejus
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)
quia per memet ipsum juravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 49, 13)
et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus (Liber Ieremiae 49, 17)
sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinæ ejus ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 18)
propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 49, 20)
a voce ruinæ eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus (Liber Ieremiae 49, 21)
ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri prœlii conticescent in die illa ait Dominus exercituum (Liber Ieremiae 49, 26)
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua (Liber Ieremiae 50, 9)
ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis ejus (Liber Ieremiae 50, 13)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)