Found 4195 Results for: Ejus
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora ejus plena sunt dolo (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
dentes leonis dentes ejus interficientes animas hominum (Liber Ecclesiasticus 21, 3)
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus veniet et judicium festinato adveniet illi (Liber Ecclesiasticus 21, 6)
qui custodit justitiam continebit sensum ejus (Liber Ecclesiasticus 21, 12)
super mortuum plora defecit enim lux ejus et super fatuum plora defecit enim sensus (Liber Ecclesiasticus 22, 10)
hæc in ecclesiam adducetur et in filios ejus respicietur (Liber Ecclesiasticus 23, 34)
non tradent filii ejus radices et rami ejus non dabunt fructum (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quæsivi et in hereditate ejus morabor (Liber Ecclesiasticus 24, 11)
a mari enim abundavit cogitatio ejus et consilium illius abysso magna (Liber Ecclesiasticus 24, 39)
timor Dei initium dilectionis ejus fidei autem initium adglutinandum est ei (Liber Ecclesiasticus 25, 16)
nequitia mulieris inmutat faciem ejus et obcæcabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus (Liber Ecclesiasticus 26, 21)