Found 4195 Results for: Ejus
Simon autem perambulans civitates quæ erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius ejus et Judas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath (Liber I Maccabaeorum 16, 14)
et cum inebriatus esset Simon et filii ejus surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios ejus et quosdam pueros ejus (Liber I Maccabaeorum 16, 16)
et præcurrens quidam nuntiavit Johanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus et quia misit te quoque interfici (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
et cetera sermonum Johannis et bellorum ejus et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et ædificii murorum quos struxit et rerum gestarum ejus (Liber I Maccabaeorum 16, 23)
ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis ejus voluntatem corde magno et animo volente (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis ejus et faciat pacem (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus et ut acciperet pecunias multas dotis nomine (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
de Juda vero Macchabeo et fratribus ejus et de templi magni purificatione et de aræ dedicatione (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
sed et de prœliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem (Liber II Maccabaeorum 2, 21)
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quæ delatæ erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia ejus misit cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret (Liber II Maccabaeorum 3, 7)
circumfusa enim erat viro mæstitia quædam et horror corporis per quæ manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur (Liber II Maccabaeorum 3, 17)