Found 4195 Results for: Ejus
et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 53)
et exiit Ptolomeus de Ægypto ipse et Cleopatra filia ejus et venit Ptolomaidæ anno centesimo sexagesimo secundo (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus quæ prædicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater ejus in adiutorium (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
et succendit Jonathas Azotum et civitates quæ erant in circuitu ejus et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines ejus in possessionem (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 11)
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 24)