Found 4195 Results for: Ejus
video enim quoniam iniquitas ejus finem dabit ei (Liber Thobis 14, 13)
omnis cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terræ (Liber Thobis 14, 17)
ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum (Liber Iudith 1, 2)
per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas ejus in altitudine turrium (Liber Iudith 1, 3)
tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano (Liber Iudith 1, 7)
et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Jafeth qui sunt ad austrum (Liber Iudith 2, 15)
nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt (Liber Iudith 3, 11)
tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)
ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 15)
quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)
et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram omnibus satellitibus ejus et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes (Liber Iudith 7, 10)
et vir ejus fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariæ (Liber Iudith 8, 2)