Found 1681 Results for: Ego
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non judico eum non enim veni ut judicem mundum sed ut salvificem mundum (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
et scio quia mandatum ejus vita æterna est quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
respondit Jesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)
exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis (Evangelium secundum Ioannem 13, 15)
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)
respondit Jesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Judæ Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)