Found 1781 Results for: Eam
et cum hæc omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Judæum sedentem ante fores regias (Liber Esther 5, 13)
responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem (Liber Esther 5, 14)
et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum ejus et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 9)
ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)
Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)
qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)
cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 1, 7)
ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 2, 2)
quæ est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam (Liber Iob 6, 11)
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis (Liber Iob 6, 21)
usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam (Liber Iob 7, 19)