Found 587 Results for: Domus Amri Et Jezabel Descensus
Gomer et universa agmina ejus domus Thogorma latera aquilonis et totum robur ejus populique multi tecum (Prophetia Ezechielis 38, 6)
et sepelient eos domus Israël ut mundent terram septem mensibus (Prophetia Ezechielis 39, 12)
et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps (Prophetia Ezechielis 39, 22)
et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (Prophetia Ezechielis 39, 23)
propterea hæc dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Jacob et miserebor omnis domus Israël et adsumam zelum pro nomine sancto meo (Prophetia Ezechielis 39, 25)
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 5)
et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus (Prophetia Ezechielis 41, 5)
latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quæ ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi (Prophetia Ezechielis 41, 6)
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus (Prophetia Ezechielis 41, 9)
et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique (Prophetia Ezechielis 41, 10)
et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat ædificium et parietes ejus longitudinis centum cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 13)
latitudo autem ante faciem domus et ejus quod erat separatum contra orientem centum cubitorum (Prophetia Ezechielis 41, 14)