Mosaico decorativo

Found 635 Results for: Domum

  • hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc (Liber Ieremiae 22, 1)

  • quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles (Liber Ieremiae 22, 6)

  • væ qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in judicio amicum suum opprimet frustra et mercedem ejus non reddet ei (Liber Ieremiae 22, 13)

  • qui dicit ædificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide (Liber Ieremiae 22, 14)

  • et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)

  • dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ (Liber Ieremiae 26, 6)

  • quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini (Liber Ieremiae 26, 9)

  • et audierunt principes Juda verba hæc et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ Domini novæ (Liber Ieremiae 26, 10)

  • et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis (Liber Ieremiae 26, 12)

  • et si prophetæ sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Juda et in Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 27, 18)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)

  • et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum (Liber Ieremiae 28, 6)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina