Found 3296 Results for: Dominus
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16, 7)
et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 8)
adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 9)
adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (Liber I Samuelis 16, 10)
misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (Liber I Samuelis 16, 12)
jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)
et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo (Liber I Samuelis 16, 18)
et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit (Liber I Samuelis 17, 37)
hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël (Liber I Samuelis 17, 46)
et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras (Liber I Samuelis 17, 47)
et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset (Liber I Samuelis 18, 12)
in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo (Liber I Samuelis 18, 14)