Found 3296 Results for: Dominus
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)
transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)
quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum (Liber Iudicum 13, 9)
cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)
peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus (Liber Iudicum 13, 24)
aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem (Liber Iudicum 15, 19)
dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo (Liber Iudicum 16, 20)
qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis (Liber Iudicum 18, 6)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)