Found 3296 Results for: Dominus
et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Ægypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die (Liber Baruch 1, 20)
propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)
ut adduceret Dominus super nos mala magna quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quæ scripta sunt in lege Moysi (Liber Baruch 2, 2)
et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus (Liber Baruch 2, 4)
quæ locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ evenerunt super nos (Liber Baruch 2, 7)
et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis (Liber Baruch 2, 9)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)
sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris (Liber Baruch 2, 21)
et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures (Liber Baruch 2, 31)
quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine (Liber Baruch 3, 6)
exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni (Liber Baruch 5, 6)
et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 2, 4)