Found 3296 Results for: Dominus
hæc enim dicit Dominus viro Juda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas (Liber Ieremiae 4, 3)
et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetæ consternabuntur (Liber Ieremiae 4, 9)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)
hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso jurabunt (Liber Ieremiae 5, 2)
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 9)
prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus (Liber Ieremiae 5, 11)
hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem (Liber Ieremiae 5, 18)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)