Mosaico decorativo

Found 3296 Results for: Dominus

  • clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)

  • apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te (Liber II Samuelis 18, 31)

  • responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam (Liber II Samuelis 19, 30)

  • facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum ejus et sanguinem quia occidit Gabaonitas (Liber II Samuelis 21, 1)

  • locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul (Liber II Samuelis 22, 1)

  • et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus (Liber II Samuelis 22, 2)

  • tonabit de cælis Dominus et Excelsus dabit vocem suam (Liber II Samuelis 22, 14)

  • prævenit me in die adflictionis meæ et factus est Dominus firmamentum meum (Liber II Samuelis 22, 19)

  • retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi (Liber II Samuelis 22, 21)

  • et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum (Liber II Samuelis 22, 25)

  • vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meæ (Liber II Samuelis 22, 47)

  • cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda (Liber II Samuelis 23, 10)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina