Found 3305 Results for: Dominus promissionem
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Jesus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 26, 15)
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum (Epistula ad Romanos 4, 8)
verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Epistula ad Romanos 9, 28)
et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus (Epistula ad Romanos 9, 29)
non enim est distinctio Judæi et Græci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum (Epistula ad Romanos 10, 12)
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (Epistula ad Romanos 12, 19)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
ministri ejus cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum qui autem judicat me Dominus est (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)