Found 4401 Results for: Dominus Deus

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)

  • dixitque Dominus num celare potero Abraham quæ gesturus sum (Liber Genesis 18, 17)

  • scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)

  • dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorræ multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis (Liber Genesis 18, 20)

  • dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos (Liber Genesis 18, 26)

  • abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)

  • igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo (Liber Genesis 19, 24)

  • cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat (Liber Genesis 19, 29)

  • venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20, 3)

  • dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20, 6)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina