Mosaico decorativo

Found 6118 Results for: Dominus Deus Israel

  • et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus ejus (Liber Exodus 14, 18)

  • tollensque se angelus Dei qui præcedebat castra Israël abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum (Liber Exodus 14, 19)

  • stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (Liber Exodus 14, 22)

  • jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)

  • et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Ægyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos (Liber Exodus 14, 25)

  • et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum (Liber Exodus 14, 26)

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)

  • liberavitque Dominus in die illo Israël de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 14, 30)

  • et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina