Found 734 Results for: Dominum

  • cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus (Liber Deuteronomii 4, 30)

  • ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba ejus timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis (Liber Deuteronomii 6, 16)

  • præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ sicut est hodie (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiæ provocastis Dominum (Liber Deuteronomii 9, 22)

  • et nunc Israël quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 10, 12)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina