Found 1140 Results for: Domino
siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro donec transiretis (Liber Iosue 4, 23)
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus (Liber Iosue 6, 19)
maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Liber Iosue 6, 26)
et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israël et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas (Liber Iosue 7, 19)
responditque Achan Josue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israël et sic et sic feci (Liber Iosue 7, 20)
tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal (Liber Iosue 8, 30)
sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)
tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)
non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem (Liber Iosue 18, 6)
cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem (Liber Iosue 18, 8)