Found 710 Results for: Domine Dominorum Agnus
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum (Liber Ieremiae 1, 6)
et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti (Liber Ieremiae 5, 3)
non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine (Liber Ieremiae 10, 6)
scio Domine quia non est hominis via ejus nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Liber Ieremiae 10, 23)
corripe me Domine verumtamen in judicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me (Liber Ieremiae 10, 24)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum (Liber Ieremiae 11, 18)
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius (Liber Ieremiae 11, 19)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)
justus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen justa loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt (Liber Ieremiae 12, 1)
et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis (Liber Ieremiae 12, 3)