Found 8600 Results for: Dom
et cum venisset Jesus in domum Petri vidit socrum ejus jacentem et febricitantem (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
alius autem de discipulis ejus ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 25)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
et surrexit et abiit in domum suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 7)
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Jesu et discipulis ejus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)
et cum venisset Jesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)
cum autem venisset domum accesserunt ad eum cæci et dicit eis Jesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
intrantes autem in domum salutate eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)