Mosaico decorativo

Found 8600 Results for: Dom

  • dicit domus Jacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes ejus nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur (Prophetia Michaeae 2, 7)

  • mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum (Prophetia Michaeae 2, 9)

  • ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum (Prophetia Michaeae 2, 13)

  • et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium (Prophetia Michaeae 3, 1)

  • tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et prædicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prœlium (Prophetia Michaeae 3, 5)

  • verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • audite hæc principes domus Jacob et judices domus Israël qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est (Prophetia Michaeae 4, 4)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina