Found 8600 Results for: Dom
hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt (Liber Ieremiae 37, 8)
quam ob rem irati principes contra Hieremiam cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ ipse enim præpositus erat super carcerem (Liber Ieremiae 37, 14)
itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis (Liber Ieremiae 37, 15)
mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (Liber Ieremiae 37, 16)
et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)
nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi (Liber Ieremiae 37, 19)
hæc dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima ejus sospes et vivens (Liber Ieremiae 38, 2)
hæc dicit Dominus tradenda tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 38, 3)
audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin (Liber Ieremiae 38, 7)
et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens (Liber Ieremiae 38, 8)
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)
adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (Liber Ieremiae 38, 11)