Mosaico decorativo

Found 8600 Results for: Dom

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis (Liber Ieremiae 21, 8)

  • posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)

  • et domui regis Juda audite verbum Domini (Liber Ieremiae 21, 11)

  • domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)

  • ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras (Liber Ieremiae 21, 13)

  • et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)

  • hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc (Liber Ieremiae 22, 1)

  • et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)

  • si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum (Liber Ieremiae 22, 4)

  • quod si non audieritis verba hæc in memet ipso juravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hæc (Liber Ieremiae 22, 5)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina