Found 8600 Results for: Dom
de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)
congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit hæc Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis (Liber Isaiae 48, 14)
accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus ejus (Liber Isaiae 48, 16)
hæc dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israël ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas (Liber Isaiae 48, 17)
egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terræ dicite redemit Dominus servum suum Jacob (Liber Isaiae 48, 20)
non est pax dicit Dominus impiis (Liber Isaiae 48, 22)
audite insulæ et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meæ recordatus est nominis mei (Liber Isaiae 49, 1)
et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo (Liber Isaiae 49, 4)
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea (Liber Isaiae 49, 5)
hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)
hæc dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in fœdus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas (Liber Isaiae 49, 8)
laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)