Found 8600 Results for: Dom
transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere (Liber Exodus 12, 23)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)
et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)
surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Liber Exodus 12, 30)
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)
dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti (Liber Exodus 12, 41)
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis (Liber Exodus 12, 42)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)
in una domo comedetur nec efferetis de carnibus ejus foras nec os illius confringetis (Liber Exodus 12, 46)