Found 8600 Results for: Dom
dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 5)
vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino (Liber Exodus 8, 8)
dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)
qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (Liber Exodus 8, 10)
et recedent ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt (Liber Exodus 8, 11)
egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni (Liber Exodus 8, 12)
fecitque Dominus juxta verbum Mosi et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris (Liber Exodus 8, 13)
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 15)
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 19)
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)
quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint (Liber Exodus 8, 21)