Found 8600 Results for: Dom
dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel (Liber II Regum 2, 2)
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete (Liber II Regum 2, 3)
dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum (Liber II Regum 2, 4)
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)
dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter (Liber II Regum 2, 6)
dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)
dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)
egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait hæc dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas (Liber II Regum 2, 21)
qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)
et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus (Liber II Regum 3, 2)
perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos (Liber II Regum 3, 9)
dixitque rex Israël eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab (Liber II Regum 3, 10)