Found 8600 Results for: Dom
dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis (Liber Exodus 4, 6)
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguæ sum (Liber Exodus 4, 10)
dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et cæcum nonne ego (Liber Exodus 4, 11)
at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es (Liber Exodus 4, 13)
iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur corde (Liber Exodus 4, 14)
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)
dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor ejus et non dimittet populum (Liber Exodus 4, 21)
dicesque ad eum hæc dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israël (Liber Exodus 4, 22)
cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum (Liber Exodus 4, 24)
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (Liber Exodus 4, 27)
narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quæ mandaverat (Liber Exodus 4, 28)
locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)