Found 8600 Results for: Dom
et factum est verbum Domini ad eum dicens (Liber I Regum 17, 2)
abiit ergo et fecit juxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Jordanem (Liber I Regum 17, 5)
factus est igitur sermo Domini ad eum dicens (Liber I Regum 17, 8)
quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)
hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 17, 14)
quæ abiit et fecit juxta verbum Heliæ et comedit ipse et illa et domus ejus et ex illa die (Liber I Regum 17, 15)
hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)
et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium ejus (Liber I Regum 17, 20)
et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (Liber I Regum 17, 21)
exaudivit Dominus vocem Heliæ et reversa est anima pueri intra eum et revixit (Liber I Regum 17, 22)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)
dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est (Liber I Regum 17, 24)