Found 1359 Results for: Dixit
ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam (Liber II Regum 5, 25)
eamus usque ad Jordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite (Liber II Regum 6, 2)
dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum præcidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum (Liber II Regum 6, 6)
dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan (Liber II Regum 6, 13)
dixit autem ad eos Heliseus non est hæc via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quæritis duxit ergo eos in Samariam (Liber II Regum 6, 19)
cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariæ (Liber II Regum 6, 20)
mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras (Liber II Regum 6, 28)
Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)
dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)
quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in cælo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 19)
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem (Liber II Regum 8, 14)
et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (Liber II Regum 9, 5)