Found 645 Results for: Division Terræ
quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti (Liber Proverbiorum 30, 4)
quattuor sunt minima terræ et ipsa sunt sapientiora sapientibus (Liber Proverbiorum 30, 24)
nun nobilis in portis vir ejus quando sederit cum senatoribus terræ (Liber Proverbiorum 31, 23)
et insuper universæ terræ rex imperat servienti (Liber Ecclesiastes 5, 8)
audite ergo reges et intellegite discite judices finium terræ (Liber Sapientiae 6, 2)
et illos enim antiquos inhabitatores sanctæ tuæ terræ odiens (Liber Sapientiae 12, 3)
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit (Liber Sapientiae 15, 13)
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)
harenam maris et pluviæ guttas et dies sæculi quis dinumeravit altitudinem cæli et latitudinem terræ et profundum abyssi quis mensus est (Liber Ecclesiasticus 1, 2)
in manu Dei potestas terræ et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
montes simul et colles et fundamenta terræ et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur (Liber Ecclesiasticus 16, 19)
et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terræ (Liber Ecclesiasticus 17, 19)