Found 891 Results for: Dio
et eduxerunt Uriam de Ægypto et adduxerunt eum ad regem Joachim et percussit eum gladio et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis (Liber Ieremiae 26, 23)
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)
quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)
hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)
et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos (Liber Ieremiae 29, 18)
idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)
et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 30, 21)
hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël (Liber Ieremiae 31, 2)
et nunc propter ista hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 32, 36)
attamen audi verbum Domini Sedecia rex Juda hæc dicit Dominus ad te non morieris in gladio (Liber Ieremiae 34, 4)
Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)
hæc dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima ejus sospes et vivens (Liber Ieremiae 38, 2)