Found 891 Results for: Dio
veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (Liber I Samuelis 10, 10)
cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech (Liber I Samuelis 15, 6)
dixitque Samuhel et quæ est hæc vox gregum quæ resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio (Liber I Samuelis 15, 14)
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)
dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis (Liber I Samuelis 17, 34)
accinctus ergo David gladio ejus super veste sua cœpit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)
et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras (Liber I Samuelis 17, 47)
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)
et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio (Liber I Samuelis 22, 4)
dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth (Liber I Samuelis 22, 5)