Found 891 Results for: Dio
dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi (Liber Iosue 8, 9)
omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)
siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire cœperunt cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur (Liber Iosue 8, 22)
igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israël percusserunt civitatem (Liber Iosue 8, 24)
vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis (Liber Iosue 9, 22)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Justorum stetit itaque sol in medio cæli et non festinavit occumbere spatio unius diei (Liber Iosue 10, 13)
cepitque et percussit in ore gladii regem quoque ejus et omnia oppida regionis illius universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quæ in ea repperit consumens gladio (Liber Iosue 10, 37)
reversusque statim cepit Asor et regem ejus percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat (Liber Iosue 11, 10)
percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio (Liber Iosue 11, 11)
ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (Liber Iosue 13, 9)
nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem (Liber Iosue 13, 13)