Found 2397 Results for: Dies Domini
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi (Evangelium secundum Lucam 1, 11)
et factum est ut impleti sunt dies officii ejus abiit in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus et occultabat se mensibus quinque dicens (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret (Evangelium secundum Lucam 2, 6)
et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)