Found 520 Results for: Diebus
in diebus illis vidi in Juda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent (Liber Nehemiae 13, 15)
sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas (Liber Nehemiae 13, 23)
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (Liber Thobis 1, 2)
sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ (Liber Thobis 2, 14)
numquid et me occidere vis sicut et jam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suæ et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit (Liber Thobis 3, 10)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri (Liber Thobis 4, 6)
et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)
in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel (Liber Iudith 6, 11)
si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hæc verba quæ locuti estis (Liber Iudith 7, 25)
et vir ejus fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariæ (Liber Iudith 8, 2)