Found 969 Results for: Dicit
sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)
dices ergo ad eos sermonem istum hæc dicit Dominus Deus Israël omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino (Liber Ieremiae 13, 12)
et dices ad eos hæc dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (Liber Ieremiae 13, 13)
hæc sors tua parsque mensuræ tuæ a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio (Liber Ieremiae 13, 25)
hæc dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum (Liber Ieremiae 14, 10)
ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)
quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hæc dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem (Liber Ieremiae 15, 2)
et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum (Liber Ieremiae 15, 3)
tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans (Liber Ieremiae 15, 6)
dicit Dominus si non reliquiæ tuæ in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum (Liber Ieremiae 15, 11)
propter hoc hæc dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos (Liber Ieremiae 15, 19)
et dabo te populo huic in murum æreum fortem et bellabunt adversum te et non prævalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus (Liber Ieremiae 15, 20)