Found 1265 Results for: Dia
in omnibus quoque urbibus Juda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 25)
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum (Liber II Paralipomenon 30, 9)
reliqua autem sermonum Ezechiæ et misericordiarum ejus scripta sunt in visione Esajæ filii Amos prophetæ et in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 32, 32)
qui fideliter cuncta faciebant erant autem præpositi operantium Jaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitæ scientes organis canere (Liber II Paralipomenon 34, 12)
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur (Liber II Paralipomenon 34, 25)
reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini (Liber II Paralipomenon 35, 26)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)
sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus (Liber Esdrae 6, 8)
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
de filiis Saphatiæ Zebedia filius Michaël et cum eo octoginta viri (Liber Esdrae 8, 8)
de filiis Joab Obedia filius Jehihel et cum eo ducenti decem et octo viri (Liber Esdrae 8, 9)