Found 1892 Results for: Deus
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor hujus sæculi nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
nam eos qui foris sunt Deus judicabit auferte malum ex vobis ipsis (Epistula I ad Corinthios 5, 13)