Found 2378 Results for: Deus Verbum
et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 17)
et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris (Liber Iudith 11, 20)
et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra (Liber Iudith 11, 21)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)
et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)
porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)
tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israël relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem præputii sui et adpositus est ad populum Israël et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem (Liber Iudith 14, 6)
qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me præsente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem ejus (Liber Esther 7, 8)
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)