Mosaico decorativo

Found 2378 Results for: Deus Verbum

  • convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum (Liber Esdrae 9, 4)

  • et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)

  • et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)

  • quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)

  • et nunc quid dicemus Deus noster post hæc quia dereliquimus mandata tua (Liber Esdrae 9, 10)

  • et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie (Liber Esdrae 9, 13)

  • Domine Deus Israël justus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc (Liber Esdrae 9, 15)

  • surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)

  • et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat (Liber Esdrae 10, 12)

  • et dixi quæso Domine Deus cæli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (Liber Nehemiae 1, 5)

  • et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)

  • et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus cæli ipse nos juvat et nos servi ejus sumus surgamus et ædificemus vobis autem non est pars et justitia et memoria in Hierusalem (Liber Nehemiae 2, 20)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina