Found 2378 Results for: Deus Verbum
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)
et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2, 3)
si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos (Liber I Samuelis 2, 25)
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israël quod quicumque audierit tinnient ambæ aures ejus (Liber I Samuelis 3, 11)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)
timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)
cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini (Liber I Samuelis 9, 27)
itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)